- STATURA hominum
- STATURA hominumqualis olim hodieque, his verbis exsequi conatur Solin. c. 1. Si de ipsis hominum formis requiramus, liquido monifestabitur, nihil de se antiquitatem mendaciter praedicâsse, sed corruptam degeneri successione sobolem nostri temporis per nascentium detrimenta decus proceritudinis veteris perdidisse. Licet ergo plerique definiant, nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus, sub D. Augusto Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis etc. ad quem locum vide Salmas. et de quaestione, An de aevo in aevum minuatur hominis statura? Matth. Berneggerum quaestion. in Taciti Germaniam. Uti de causa staturae brevioris. Voss. de Idolol. l. 1. c. 21. Capitolin. de Maximino Iuniore c. 2. refert, proceritatem staturae eius fuisse ad octo pedes et semissem, quod rarum illis temporibus inter Romanos; at Philostratus ait hanc staturam esse proceri Germani, apud quos, qui iustae et commodae staturae viderentur esse, septem pedes non raro excederent, in Vita Herodis; et notum de Burgundionibus septipedibus, apud Sidomum Apollinarem. Cum vero in milite, praeter robur, statura quoque requiratur, apud Romanos militaris statura legitima, in probatione tyronum, sex pedes fuerunt, aut quinque ad minimum cum denis unciis, uti ex Dositheo discimus in Sententiis Hadriani. Ad quam rem palus olim mensuralis in castris positus est et defixus, ut ad eum admotis, qui ad militiam deligebantur, tironibus, vel qui sponte ad militiam accedebant, an legitimâ staturâ essent, examinaretur, uti diximus supra in voce Incomma, item ubi de Militari statura. At Franci veteres ad spathas metiebantur milites, uti legimus in Gestis Dagoberti Regis c. 15. et apud Monachum Sangall. de Carolo M. l. 2. c. 17. Similiter apud Bohemos olim, qui gladii longitudinem attigissent, militare coactos fuisse, docet Aeneas Sylvius Histor. Bohem. c. 10. etc. Vide quoque Casaubon. ad Tiber. Suet. c. 68. et infra Virga, it. Ulna. Coeterum Staturae hominis terrae globum admensum esse Deum O. M. censet Ricciolus, ut videbimus infra voce Terra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.